MONOGRAMMA

MONOGRAMMA
MONOGRAMMA
Prisci moris erat, in Chartis Regum et inferiorum quoque perfonarum, Baptismalia nomina inceptivâ solum literâ designare; ut W. Dei gratiâ Rex Angl. etc. H. Dei gratia Londinensis Episcopus, etc.
Et ita saepissime, in citandis testibus. Quod etiam in nummis observatum est, iuxta illud in Capp. Caroli Calvi l. 11. p. 306. Ut in denariis novae nostrae monetae ex una parte nomen nostrum habeatur in gyro, in medio nostri nominis Monagramma, ex altera parte nomen civitatis et in media Crux habeatur. Vide Spelmann. Gloss. Arch. Idem docet Monogramma nominis CHRISTI DOMINI, quod vel Graecorum X. solitarium significavit: unde in Antiochenorum dicteriis recenset Iulianus Misopogone: Τὸ Χει, φασιν; οὐδὲν ἠδίκησε τὴν πόλιν; οὐδὲτὸ Κάππα; Chi, inquivit, et Kappa nihil iniuriae intulerunt civitati, ubi per X. Christum, per K. Constantinum, quorum nomina ab his literis ordiuntur, indigitat Apostata. Vel duae priores literae X. et P. iunctae, et literâ P. per X. literam immisiâ, hoc modo quod cum fuerit signum Constantino M> in aere monstratum, quodque postea signis militaribus, Labaro inprimis, nummisque insertum est, frustra sunt, qui ex litera X. Chi, initiali nominis Christi, crucem faciunt, exque apparitione illa nescio quid arcessunt. Quo apprime faciunt verba fortunii Liceti de recond. antiq. lucernis l. 6. c. 48. Quod Cl. Casalius ait, in illa vetusta lucernarum nota signari Crucem, et Christi Domini nomen, id ut eius Viri pietati facile dedero; sic opinor aliter antiquos eâ notâ significare voluisse, non crucem, quae facilius, apertius et brevius absque superposito P. Graecanico, simplici sui notâ signatur . at indicare Christi nomen duabus primis eius literis in unum iunctis et ex Alphabeto Graeco desumptis, quae sunt Chi et Ro. ac indicata, et iuncta simul, efformant illud signum Non absimili ratione D. Bernardinus nomen IESUS primus tribus literis Graecanicis abbreviavit, in hanc formam IHS. cui superimposuit crucem etc. vide quoque supra, Christi monogramma. Sed et nummis antiquioribus aetate Christi, fignum hoc sculptum prolanam quoque fignificationem habuit, ut alia multa signa, de quibus vide Isidorum Orig. l. 1. c. 20. ubi cum afferat notas istiusmodi 26. quae vigesima apud illum secunda est, et ita formatur ex X. et P. iunctis, ut visum, Χρήσιμον denotare, ait, et ex voluntate uniuseviusque ad aliquid notandum poni. Reperitur illa sculpta in nummis Ethnicorum et servilibus fugitivorum collariis: item in plerisque Regum Ptolemaeorum aereis numismatibus etc. quam vetustam Gentilium notam, five Chrisimum, Chremetem, Chrysanthum, Chrysaorum, Chrysostomum aut aliud quid designaverit, Constantinus Aug. ad facrum usum traduxisse videtur. Vide Laur. Pignorium Ep. 24. et qui de hac nota prolixe ac erudite agit, supra laudatum Licetum, toto illo capite, ubi Lucernae Isidori ac Casalii, notam hanc habentes, explicat. Usus huiusmodi nominum compendiô scriptorum ac certis literarum implexionibus concinnatorum non nuperus est, ut cuius Plutarchus iam in Catone meminit; exstatque Marciani Imperatoris numisma, apud Octavium Stradam, p. 249. in quo eius monogramma exaratur. Vide quoque supra Bonifacius Africae Comes. Et certe Veteres integra sua non tam nomina, quam praenomina, haud scripsisse, palam est ex veterih. Inseriptionibus et Ausonii Epigr. 35.
Lucius una quidem, geminis sed dissita punctis.
Litera praenomen sic L. nota sola facit.
In subscriptionibus praesertim, nomina ipsa posterioribus saeculis brevi literarum compendiô scripsêre, eaque dein in Monogrammatis contraxêre formam, quod septimô maxime obtinuit; tametsi horum usum antiquiorem evincant nummi, quos ex Gazophylacio Regio aere incidicuravit Car. du Fresne, cum coeteris interioris aevi Imperatorum Constantinopolitanorum numismatibus, ad Zonarae aliorumque Byzantinorum Scriptorum illustrationem. Vide eundem in Glossario, ubi varia Regum complurium, ut et 5. Pontificum, Hadriani I. Paschalis I. Nicolai I. Xysti III> et Leonis III. monogrammata exhibet: nec non infra, vocibus Notae et Sigla.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • monogramma — s.m. [dal lat. tardo monogramma mătis ; cfr. l agg. gr. monográmmatos formato d una sola lettera ] (pl. i ). [insieme di più lettere legate fra loro, così da formare un segno grafico di solito usato per esprimere un nome proprio di persona:… …   Enciclopedia Italiana

  • Monogramma — (M. Schk.), Pflanzengattung aus der Familie der Polypodiaceae Polypodieae; Arten: M. linearis, auf den Mascarenhas; M. furcata, auf Jamaika heimische niedrige Farrenkräuter …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Monogramma — Monogramma, griech., Handzeichen, Schriftzeichen, in welchem meistens einzelne Buchstaben (die Anfangsbuchstaben von Namen u. Titeln) verschlungen sind, wurden seit dem 5. Jahrh. nach dem Vorgange der Römer auch in den germanischen Staaten bei… …   Herders Conversations-Lexikon

  • monogramma — mo·no·gràm·ma s.m. CO simbolo grafico formato da una o più lettere sovrapposte o intrecciate, che possono essere le iniziali di un nome proprio, delle parole di una frase, ecc.: ricamare il proprio monogramma sulla camicia Sinonimi: cifra.… …   Dizionario italiano

  • monogramma — {{hw}}{{monogramma}}{{/hw}}s. m.  (pl. i ) Intreccio delle iniziali o di alcune lettere di un nome proprio, usato come simbolo del nome stesso; SIN. Cifra …   Enciclopedia di italiano

  • monogramma — pl.m. monogrammi …   Dizionario dei sinonimi e contrari

  • monogramma — s. m. cifra, sigla, iniziale. SFUMATURE ► sigla …   Sinonimi e Contrari. Terza edizione

  • CHRISTI Monogramma — in nummis occurrit non raro, quod a Constantino M. fluxisse, ostendunt nummi eius, in quorum uno, qui aureus est, inscriptum, VICTORIA CONSTANTINI AUG. In alio vero Cassidi adscriptum visitur; quô firmatur, quod Eusebius tradit, hosce characteres …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Teleogramma monogramma —   Teleogramma monogramma Clasificación científica Reino …   Wikipedia Español

  • Omiodes monogramma — Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum: Arthropoda Class: Insecta …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”